monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 399

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 399
item sunt aliae conversiones, quae faciunt easdem proloquiorum particulas indefinitas, etiam negatione scilicet de loco migrante. nam particulae indefinitae fiunt hoc modo: 'homo', non homo'; 'animal', 'non animal'; et ideo indefinitum est, quia negas tantum hoc esse, non dicis quid sit. cum ergo dico 'omnis homo animal', si velim recte convertere, adhibeo negationes, ut fiant particulae indefinitae. si enim est verum 'omnis homo animal est', et verum est 'omne non animal non homo'. hac conversione usus est in rhetoricis Cicero: 'deinde si constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio est nec pars constitutionis'.